- CHAEREPHON
- CHAEREPHONTragicus patriâ Atheniensis, Philippi Macedonis tem poribus vixit, ut est apud Ulpianum Rhetorem, quod arguit, cum fuisse Socrati et Demostheni familiarem. Hic Vespertilio vocitatus fuit, quod niger et exili voce praeditus esset. Item Πύξινος buxeus, ob pallorem luridum, quem studiis immodicis contraxerat. Is de Heraclidarum descensu scripsit Tragoediam. Mentio eius fit apud Aristophanem in Nubibus, Athenaeum, Philostratum in Sophistarum vitis. Ab hoc vel alio natum proverb. Nihil a Chaerephonte differt, in macilentos et pallentes. Erat enim pallidus, ut dictum, ut qui Philosophiae operam daret, et literis incumberet. Cuius etiam vel alterius, incredibilis iracundia abiit in proverb. In Palladis vestigiis nihil Chaerephontis gubernabis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.